Recordare, Jesu pie
Quod sum causa tuae viae
Ne me perdas illa die

Quaerens ma sedisti lassus
Redemisti crucem passus
Tantus labor non sit cassus

Iuste iudex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis

Ingemisco tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce, Deus

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti

Preces meae non sunt dignae
Sed tu, bonus, fac benigne
Ne perreni cremer igne

Inter oves locum praesta
Et ab haedis me sequestra
Statuens in parte dextra